Salve Regina (Latim)

Salve, Regina, Mater misericordiae, vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, éxsules filii Evae.
Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle.
Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Jesum benedíctum fructum Ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María! 

Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix. 
R: Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Deixe uma resposta

O seu endereço de e-mail não será publicado. Campos obrigatórios são marcados com *