Credo

Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem caeli et terrae.
Et in Jesum Christum, Filium eius únicum, Dóminùm nostrum:
qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Virgine,
passus sub Pontio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus:
descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis;
ascéndit ad caelos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis:
inde ventúrus est judicare vivos et mórtuos.
Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclésiam Cathólicam,
Sanctórum communionem,
remissiónem peccatórum carnis resurrectiónem,
vitam aetérnam.
Amen

Deixe uma resposta

O seu endereço de e-mail não será publicado. Campos obrigatórios são marcados com *